domingo, 9 de abril de 2017

Tabernae

Salvete omnes! Hac hebdomada colloquia de tabernis legimus et ex iis pronomina et adiectiva indefinita discimus. Ecce textus de tabernis:





Ex his textis ulla adiectiva et pronomina indefinita discimus :



Et exercitium ut ea exerceamus facimus:



Ceterum hac hebdomada in Ludis Saguntinis participavimus, fabulas scaenicas spectavimus, de deis deabusque didicimus, et discipulae ipsae ludos de linga Latina et Graeca alios discipulos discipulasque docuerunt. Ecce ulla vestigia:








Postremo die hebdomadae, Veneris die, exercitium de vita cotidiana Romanorum fecimus. Varias partes domus et urbis Romae nonnullis discipulis Latine explanavi.



Tandem in Pompa Robigalia participavimus.



Hebdomada proxima denuo hic erimus et pergemus narrare id quod cotidie in scholis agimus ut discipuli discipulaeque plus et melius linguam latinam discant. Valete et cura ut valeatis!!

domingo, 2 de abril de 2017

Caeli status

Salvete omnes! Iam hic denuo sumus post aliquot hebdomadas. In hoc capitulo de caeli statu et tabernis locuturi sumus. Itaque id quod primum discipuli vident est haec imago et parvae imagines in quibus caeli statum scribere debent:



Continuo anni tempora memoramus et in sequentibus imaginibus anni tempus scribunt:



Et postea exercitium scriptum facimus. De anni temporibus terrae suae cogitare et menses secundum anni tempora congregare et sententias scribere debent:

 



Nunc iuncturam verbi pergere + infinitivi explano et sequens exercitium facimus:




Et ecce exemplum:



Deinde ludimus, quisque discipulus duas sententias scribit et ante ceteros gestibus partem agit. Condiscipuli quid scripserit scire debent.
Nunc scribunt parvum textum de mense et anni tempore quod malunt et explanant cur:




Pergimus ludere, sed nunc id facimus per imagines. Discipulus imaginem seligunt et eam parvis sententiis describit. Ceteri discipuli imaginem invenire debent:


Antequam valedico, velim maximas gratias agere Societati Hispanae Studiorum Classicorum (SEEC) propter invitationem suam. Magna delectatio fuit interesse in acroasse Matriti habita praeterita hebdomada et cum collegis disceptare, pertractare et diligentius examinare de methodis institutionis linguarum Latinae et Graecae. Valete et proxima hebdomada de tabernis loquemur!!


domingo, 12 de marzo de 2017

Corpus humanum et caeli status

Salvi omnes sitis!! Primum omnium exercitium scriptum facimus in quo cibos Romanorum cum nostris comparamus:






Pergimus partes corporis humani discentes:



Et deinde eandem imaginem sine vocabulis eis praebeo. Continuo verbum 'dolere' exercemus:





Et hoc capitulum finimus, ut semper, exercitiis in pagina iterretiali:




Itaque novum capitulum incipimus quod de caeli statu versatur. Ergo ante omnia caeli statum spectamus:


Et anni tempora memoramus:



Et postremo, discipuli exercitium scriptum faciunt. In hoc exercitio de anni temporibus sententias scribere debent:



Et hoc modo finem facimus. Hebdomada ineunte dies festi notissimi in oppido Valentiae sunt et hebdomadam proximam igitur quiescemus. Mox nos videbimus!!

domingo, 5 de marzo de 2017

De gustibus et coloribus non est disputandum

Salvete omnes!! Iam hic denuo sumus, post dies in quibus discipuli in variis disciplinis quas frequentant pericula fecerunt. Et ante omnia nihil melius quam relaxationis exercitium. In hac hebdomada magna oppressio fuit et nunc est tempus laxandi et invalescendi. Sic eis hoc exercitium paravi. Fenestras et ianuas claudimus, trasennas submittimus, lucem exstinguimus et leviter musicam relaxantem audimus. Oculos claudunt et caput in bracchia super mensam innituntur. Eis fabulam narraturus sum, fabulam in silva, sed potius eam vobis trado in hac pellicula cinematographica ut cum discipulis vestris ea frui possitis:



Deinde, discipulis id quod in mente finxerunt in charta scribendum est. Eo exercitio perfecto viam prendimus et tres textus de tribus variis personis legimus:




Nunc exercitium de eo quod legerunt faciunt:


Continuo exercitium scriptum faciunt. De gustibus familiae eorum scripturi sunt. In hac occasione scriptum numerum vocabulorum fixum habebit et ad hoc folium paravi ut discipuli vocabula numerantes tempus non perdant. Hic nonnulla exempla:





Et nunc aliud exercitium facimus:


Et finem facimus textum de cibis in Imperio Romano legentes:



Valete et hebdomada proxima pergemus!!