domingo, 12 de febrero de 2017

Quid tibi placet?

Salvete omnes iterum! Duobus exercitiis huius capituli quod de factis quotidianis versatur finem facimus. Haec exercitia sunt: alterum viva voce et alterum scriptum. In primo exercitio quisque discipulus quinque quaestiones scribit et condiscipulum suum interrogat. Iis auxilium in interrogando et respondendo praebeo:



In secundo exercitio ex responsis quae condiscipui dederunt brevem narrationem de factis quotidianis condiscipuli vel condiscipulae faciunt. Hic nonnullas narrationes vobis monstro:









Magna delectatio est spectare quomodo discipuli de sua lingua deliberent et interrogent atque animadvertere eos magnum studium habere sciendi quomodo talia vel qualia latine dicantur. Interrogant an casum rectum adhibant, an verbum in persona recta sit. Ingens commodum huius generis exercitiorum semper  admiror. Capituli finem facimus et, ut semper, discipuli exercitia in schola interretiali faciunt. In PDF forma exercitia hic vobis relinquo ut ea videre possitis:


Exercitia v de Germán González Muñoz


Ita novum capitulum incipimus. In hoc novo capitulo quomodo gustus et oblectamenta exprimantur discent et verbis sicut 'placēre', 'dēlectāre' et 'amāre' utemur. Igitur textum qui de gustibus et oblectamentis agit eis monstro:




Et continuo discipulos interrogo 'Quid Iūliō placet?', 'Quid Aemiliae placet?' Et postremo eos interrogo 'Quid tibi placet?' Deinde quomodo gustus et oblectamenta exprimantur eos doceo:



Postremus casus quem nondum videramus, Dativus, surgit. Quo casu ut obiectum indirectum exprimamur utimur:



Et postquam quomodo Dativus operam suam agatur vidimus, discipulis impero ut genus et Dativum singularem pluralemque horum vocabulorum scribant:



Et omnia hac hedomada sunt. Hebdomada ineunte, ut semper, scholas intermittemur quia discipuli de variis disciplinis praeter linguam latinam interrogabuntur. Itaque intra quindecim dies nos videbimus. In posterum!


domingo, 5 de febrero de 2017

Qui dies est hodie?

Salvete omnes qui singulis hebdomadis me legitis!!! Hac hebdomada de nominibus dierum hebdomadae et mensium anni locuturi sumus. Discipuli diem exprimere discent et aliquid amplius de animo Romanorum cognoscemus.
Hoc modo ab nominibus dierum hebdomadae et mensium anni incipimus:




Et postquam nomina videmus, pelliculam cinematographicam a professore Joseph Yarbrough confectam spectamus. Textus pelliculae est notissimae methodi professoris Hans Orberg cui titulus est 'Lingua Latina Per Se Illustrata':






Et continuo discipuli diem exprimere discunt et ab iis diem natalem eorum exprimere posco:




Nunc iis textum qui tractat de animo Romanorum partior et ubi primum textum legunt, tum exercitium 'verum an falsum' faciunt:





Deinde exercitium in quo sententias exstruunt faciunt:



Et postremo has quaestiones interrogantes et respondentes colloquium ordimur:




Et omnia ad hoc tempus sunt. Hac hebdomada ineunte discere et loqui latine pergemus. Valete et in proximum!