martes, 13 de marzo de 2018

MERC et lingua Latina (Gradus Vestibulum A1)

MERC (Marco Común Europeo de Referencia, Hispanice) et CEFR (Common European Framework of Reference, Anglice) ad linguas: discentia, institutio et evaluatio (aestimatio), ex consilio communi artis politicae ad linguas pertinentis Consilii Europae natura participat, qui ingentem laborem auxit erga coniunctionem admonitionum ad discentiam et institutionem linguarum in conexu Europaeo. Hic labor praeclarus fit in magnis consiliis ut incrementum scalarum descriptivarum graduum ad linguas pertinentium descriptarum in gradibus Vestibulo (A1), Limine (A2), Ianua (B1), Atrio (B2), Odeo (C1) et Adyto (C2).
Si linguam Latinam linguam esse censemus, in eodem modo ceterarum linguarum hodiernarum inesse debemus. Ob eam rem in hac forma laborare incipere debemus. Ecce mea apportatio:

A1 (Vestibulum)

1. Gradus communes:
  • Potest intellegere et uti sententiis quotidianis usus frequentissimi sicut sententiis simplicibus.
  • Potest se ipsum et alios commendare, interrogare et respondere de re personali, domicilio, rebus suis et hominibus quos cognoscit.
  • Potest loqui quotiescumque lente et clare loquatur et auxilium dare in suo animo habeat.

2. Facultates:

2.1. Intellegere
  • 2.1.1. Intellegentia audiendi: Recognoscit vocabula et sententias simplicissimas quae quotidie usurpantur et quae pertinent ad se ipsum, familiam et locum proximum cum ad eum lente et clare alloquuntur.
  • 2.1.2. Intellegentia legendi: Intellegit vocabula et nomina notissima et sententias simplicissimas.

2.2. Loqui

2.2.1. Actio reciproca loquendi: Cum altero homine simplici modo colloqui potest utcumque alter homo velit iterare id quod dixit vel aliis vocabulis dicere et lentius et eum adiuvare ad quod dicere conetur. Interrogat et respondet interrogata simplicia de rebus necessariis vel rebus communibus.

2.2.2. Actio locutionis: Sententiis et locutionibus simplicibus utitur ut locum quo habitat et homines quos cognoscit describat.


2.3. Scribere

2.3.1. Expressio scripta: Textus breves et simplices scribere potest.


LECTIONIS CONTINENTIA
  • Litterae Latīnae
  • Praesens verbī esse
  • Numerī ab 0 usque ad 101
  • Dēmōnstrātīva: hic, haec, hoc
  • Interrōgātīva: Quōmodo, Unde, Quot?
  • Praesēns quattuor coniugātiōnum Indicātīvī
  • Nōminātīvus singulāris et plūrālis
  • Genus et numerus nōminum et adiectīvōrum
  • Interrōgātīva: Ubi, quid, quis?
  • Praepotiōnēs accūsātīvī et ablātīvī
  • Adiectīva
  • Adiectīva et prōnōmina possessīva
  • Verba esse, habēre, portāre et induere
  • Accūsātīvus singulāris et plūrālis
  • Genetīvus singulāris et plūrālis
  • Compārātīvus
  • Compārātīvus vocābulōrum magnus, parvus, bonus, malus
  • Verba necesse esse, velle, nōlle, mālle'+ īnfīnītīvus
  • Praepositiōnēs motūs
  • Ablātīvus singulāris et plūrālis
  • Adverbia et expressiōnēs frecuentiae
  • Verba placēre, amāre
  • Verbum dolēre
  • Prōnōmina  in casū datīvo
  • Adverbia quoque, etiam
  • Datīvus singulāris et plūrālis
  • Verbum pergere + īnfīnītīvus
  • Verba statūs caelī
  • Prōnōmina et adiectīva īndefīnīta: aliquis, nemō, ūllus, nūllus
  • Prōnōmina et adiectīva dēmōnstrātīva
  • Numeri ab 101 usque ad 1000
  • Gerundium: ad + -ndum
  • Participium futūrī
  • putāre + īnfīnītīvus
  • mālle + īnfīnītīvus
  • posse + īnfīnītīvus
  • dēbēre + īnfīnītīvus
  • Gerundīvus
  • Negātiō: numquam, nōn umquam; quid dīcis!; bene, bene, nōn…; nōn… neque…neque; minimē!
  • Exprimere sententiam: mihi vidētur, mihi; credō…
  • Cūr? / quia...
  • Praeteritum Perfectum Indicātīvī
  • Imperātīvus

VOCABULA
  • Adiectīva terrae
  • Nōmina terrārum
  • Officia, munera
  • Linguae
  • Rēs lūdī et tablīnī
  • Colōrēs
  • Domus: partēs et supellectīlēs
  • Familia
  • Vestimenta
  • Descriptiō corporis  
  • Vectūrae
  • Aedificia māximī momentī oppidī  
  • Acta quotidiāna et otiī
  • Partēs diaeī
  • Mēnsēs annī
  • Diēs septimānae  
  • Otium
  • Cibī
  • Partēs corporis  
  • Statūs Caelī
  • Tempora annī
  • Empta
  • Tabernae  
  • Nexus: prīmum, ex alterā parte, postrēmō, tandem, cēterum, preatereā, sed, tamen
  • Adverbia temporālia: hodiē, hodiē māne, hodiē vesperī, hōc mēnse, hōc annō,  aliquandō, numquam, iam, adhūc, nōndum  
  • Adverbia afirmātīva: ita, sānē; ita, profectō; ita, scilicet; plānē

domingo, 11 de febrero de 2018

Vocabulorum exercitia


Salvere vos omnes iubeo!! Cum textu septimanae anterioris pergimus et vocabulorum exercitium facimus:

Mīrum est quot oscula nōbīs dēmus. Initiō, fēminae semper nōs ōsculāmur, et inter vīrōs et fēminās prope semper. Sed tamen, virī, nisī valdē amīcī sunt vel familiārēs, tantum manum vel amplexum inter sē dant.
Ita, Rōmānī semper valdē palpatōrēs fuimus. Referō, ex ūnā parte, cum tangimus benevolum et iucundum esse potest, sed, ex alterā parte, invasor vidērī potest, praesertim cum tē pulsant per viam et ne excusātiōnēs quidem abs tē poscunt.
Nostrī vicīnī Gallī etiam inter sē ōsculantur in valedīcendō et occurrendō, sed vidētur tantum id facere sī valdē amīcī sunt. Britannī et Germānī unō hōc contentī sunt: manum dare et, igitur, sī in collum hominis cuiusdam hārum terrārum tē iactās, valdē admīrātur. Paucīs verbīs fricātiō et exōsculātiō asuētae sunt in cultū nostrō, multō magis quam in prope omnibus gentibus quās cognōscō.





Et nunc definitionem cum vocabulo iungimus:







Haec omnia sunt, lectores lectricesque!! Usque ad septimanam proximam!

domingo, 4 de febrero de 2018

Primae iuncturae

Hodie exercitium iuncturis magni momenti vobis proponimus:

Initiō - ita - ex alterā parte - igitur - paucīs verbīs - ex ūnā parte - tamen





Nunc textum iterum legimus et sententiās rēctās notāmus:

Mīrum est quot ōscula nōbīs dēmus. (1) ____________, fēminae semper nōs ōsculāmur, et inter vīrōs et fēminās prope semper. Sed (2) ____________, virī, nisī valdē amīcī sunt vel familiārēs, tantum manum vel amplexum inter sē dant.
(3)____________, Rōmānī semper valdē tangimus. Id est, (4) ____________, cum tangimus benevolum et iucundum esse potest, sed, (5) ____________, invasor vidērī potest, praesertim cum tē pulsant per viam et ne excusatiōnēs quidem abs tē poscunt.

Nostrī vicīnī Gallī etiam inter sē ōsculantur in valedīcendō et occurrendō, sed vidētur tantum id facere sī valdē amīcī sunt. Britannī et Germānī sōlum manum inter sē dant et, (6) ____________, sī in collum hominis cuiusdam hārum terrārum tē iacis, admīrātur. (7) ____________ fricātiō et ōscula asueta sunt in cultū nostrō, multō magis quam in prope omnibus gentibus quās cognōscō.




Et postremo in eadem via ludi septimanae anterioris vobis relinquo alterum ludum ut tempus Praesens et Praeteritum Perfectum exerceamus:





Usque ad septimanam proximam!! Valete omnes!

domingo, 28 de enero de 2018

Alapae verbales et alii ludi verborum

Salvete iterum omnes, lectores lectricesque! Hodie varios ludos verborum vobis commendo. His ludis tempus quodvis recensere possumus. Sed primum ludum "verba mergere" nuncupatum vobis praebeo. Ludus quem iam in nonnulla occasione iam monstravi est ludus ut coniugationes exerceamus et, ut celeriter in memoriam vestram venerit, ad ludum notissimum "classem mergere" nuncupatum pertinet. In hoc ludo in duos greges discipulos dividimus et eis chartulam sequentem offerimus:


Finis ludi est naves invenire et destruere antequam hostis nostras inveniat et destruat. Ad hoc quisque grex, per vices, locum navium hostis invenire conatur, subiectum et verbum eligendo, quibuscum formare sententiam rectam in tempore praesente indicativi debebit. Si sententia recta est, grex contrarius patefacere debebit utrum in quadrato navis an aqua sit (aqua, tacta, mersa). Sin sententia prava est, vicem amittit. Vincet grex qui primus omnes naves hostis inveniet. Ut antea dixi, eo ludo alia tempora exercere possumus.


Nunc alter ludus quem exhibeo tesseris est. Secundum tesseras ad varios gradus aptare poterimus:

Gradus A1: Tesseras duas simul iace et praesens indicativi tempus verbi quod tessera secunda indicet in numero quem tesseram primam indicet declina:



Gradus A2: Ut praeteritum perfectum exerceamus. Tesseris prima et secunda etiam uti potes:




Gradus B1: Iam prope verbis expertus es! Lude omnia verba declinando (tesserae secunda, quarta et sexta) et omnia tempora verborum (tessera quinta).





Et tandem ludum "alapae verbales" vobis praesto:



Et haec omnia sunt, collegae! Omnia quae ad linguam latinam pertinent vobis narrare pergemus! Valete omnes!

domingo, 10 de diciembre de 2017

Incipimus gradum A2

Tempus est incipiendi gradum A2, et initio locuturi sumus de otio inter Romanos et Tempus Praesens Indicativi recensebimus.

Primum legimus et enodamus textum de convivio:



Et deinde facimus exercitium sequens de die typico Romano:



Nunc legimus alterum textum de convivio Romano:



Et continuo exercitium vocabulorum facimus:




Praesertim ex hoc tempore Temporis Praesentis exercitia facimus:








































Continuo exercitium scripturae facimus. In hoc exercitio discipuli delineamenta inordinata habent. In ordinem ea ponere et ceteris condiscipulis explanare debent.



Et pergimus Tempus Praesens exercere:




Nunc exercitium vocabulorum exercemus:




Et pergimus Tempus Praesens Indicativi exercere:











Proxima septimana videbimus quomodo exercere Tempus Praesens Indicativi ludendo possimus. Loquamur de nonnullis ludis ut "verba mergere" et "plausus verbales". Usque ad septimanam proximam!!

domingo, 19 de noviembre de 2017

I Provocatio #InstagramLULE

Hac septimana I provocationem #InstagramLULE iacimus. Quoque die cuiusque mensis huius cursus vocabulum habebimus quo discipulis magna provocatio consequenda erit. Tantunmmodo discipulus/a imaginem et sententiam cum vocabulo diei divulgare debebit. Vinciet discipulus vel discipula quae plures imagines cum sententiis divulget et plura emblemata consequatur. Hic vobis relinquo provocationis praeconem et vocabula mensis decembris. Omnia de provocatione in hac pagina invenietis: https://provocatioinstagramlule.blogspot.com.es



domingo, 12 de noviembre de 2017

Claudius et amīcī

Salvi iterum sitis!! Imperativo ad finem gradus A1 pervenimus. Per decem lectiones discipuli multa viderunt et didicerunt:

Litterae latinae et pronuntiatio.
Pronuntiatio restituta.
Praesens verbi esse.
Numeri ab 1 ad 101.
Demonstrativi: hic, haec, hoc.
Nominativus singularis et pluralis
Interrogativi: quōmodo, unde, quot?
Adiectiva terrae (gentilicia).
Nomina terrarum.
Officia, munera.
Linguae.
Praesentes quattuor coniugationum.
Genus et numerus in nominibus et adiectivis.
Interrogativi: Ubi, quid, quis?
Praepositiones accusativi et ablativi.
Res scholae, tablini et personales.
Colores.
Vocabula quae pertinent ad ductum.
Domus Romana.
Adiectiva.
Adiectiva et pronomina possessiva.
Verba esse, habēre, portāre y induere.
Accusativus singularis et pluralis.
Genetivus singularis et pluralis.
Familia.
Vestimenta.
Figura corporis.
Adiectiva comparativa aequalitatis, superioris condicionis et inferioris condicionis.
Adiectiva comparativa inaequales.
Verba necesse esse, velle, nōlle, mālle + infinitivus.
Praepositiones verbis ductus.
Ablativus singularis et pluralis.
Vecturae.
Aedificia maximi momenti civitatis Romanae.
Praesens indicativi.
Verba passiva.
Adverbia et enuntiationes crebritatis.
Acta cotidiana et otii.
Partes diei.
Menses anni.
Dies septimanae.
Verba placēre, amāre, dēlectāre.
Verbum dolēre.
Pronomina obiecti directi.
Adverbia quoque, etiam.
Dativus singularis et pluralis.
Otium et tempus liberum.
Cibi et alimonia.
Partes corporis.
Verbum pergere + infinitivus.
Verba caeli status: pluere, ningere.
Pronomina obiecti obliqui.
Pronomina et adiectiva indefinita: aliquis, nemo, ūllus, nūllus, nōnnūllus.
Pronomina et adiectiva demonstrativa.
Pronomina interrogativa.
Numeri cardinales a 101 ad 1000. Gerundium: ad + -ndum
Caeli status.
Regiones caeli.
Tempora anni.
Empta. Tabernae.
īre + supinum
Putāre + infinitivus
Mālle + infinitivus
Posse + infinitivus
Dēbēre + infinitivus
Gerundivum
Negatio: numquam, nōn umquam; quid dīcis!; bene, bene, nōn...; nōn... neque... neque; minimē!
Sententiam exprimere: mihi vidētur, mihi; credō...
Sermonis iuncturae: prīmum, ex alterā parte, postrēmō, tandem, cēterum, praetereā, sed, tamen...
Cūr / quia
Opera otii et temporis liberi. Itinera.
Praeteritum Perfectum.
Adverbia temporalia: hodiē, hodiē māne, hodiē vesperī, hōc mēnse, hōc annō, aliquandō, numquam, iam, adhūc, nōndum.
Revisio pronominum indefinitorum.
Vocabula quae pertinent ad modum vitae Romanorum.
Imperativus: regulares et inaequales.
Imperativus + pronomina. Adverbia affirmationis: ita, sānē; ita, profectō; ita, scilicet; plānē.

Et nihil melius est quam lectio ad gradum acommodata ut discipuli ea quae in scholis viderunt recensere possint. Ob eam rem, animum meum accendi ut fabulam scriberem qua discipuli lectione frui possent. Ea lectione, cui titulus est "Claudius et amici", tota grammatica in scholis visa continetur. Milia vocabula circiter apparent quae discipuli optime sciunt. Hoc lexicon discipulis lectione fluenti frui permittunt et  magnam possibilitatem libri diligenter evolvendi habebunt sine necessitate dictionarii saepissime consulendi:




Ex hoc tempore gradum A2 incipimus. Recensione temporis Praesenti Indicativi incipiemus. Sed hoc proxima septimana erit. In posterum!