domingo, 12 de noviembre de 2017

Claudius et amīcī

Salvi iterum sitis!! Imperativo ad finem gradus A1 pervenimus. Per decem lectiones discipuli multa viderunt et didicerunt:

Litterae latinae et pronuntiatio.
Pronuntiatio restituta.
Praesens verbi esse.
Numeri ab 1 ad 101.
Demonstrativi: hic, haec, hoc.
Nominativus singularis et pluralis
Interrogativi: quōmodo, unde, quot?
Adiectiva terrae (gentilicia).
Nomina terrarum.
Officia, munera.
Linguae.
Praesentes quattuor coniugationum.
Genus et numerus in nominibus et adiectivis.
Interrogativi: Ubi, quid, quis?
Praepositiones accusativi et ablativi.
Res scholae, tablini et personales.
Colores.
Vocabula quae pertinent ad ductum.
Domus Romana.
Adiectiva.
Adiectiva et pronomina possessiva.
Verba esse, habēre, portāre y induere.
Accusativus singularis et pluralis.
Genetivus singularis et pluralis.
Familia.
Vestimenta.
Figura corporis.
Adiectiva comparativa aequalitatis, superioris condicionis et inferioris condicionis.
Adiectiva comparativa inaequales.
Verba necesse esse, velle, nōlle, mālle + infinitivus.
Praepositiones verbis ductus.
Ablativus singularis et pluralis.
Vecturae.
Aedificia maximi momenti civitatis Romanae.
Praesens indicativi.
Verba passiva.
Adverbia et enuntiationes crebritatis.
Acta cotidiana et otii.
Partes diei.
Menses anni.
Dies septimanae.
Verba placēre, amāre, dēlectāre.
Verbum dolēre.
Pronomina obiecti directi.
Adverbia quoque, etiam.
Dativus singularis et pluralis.
Otium et tempus liberum.
Cibi et alimonia.
Partes corporis.
Verbum pergere + infinitivus.
Verba caeli status: pluere, ningere.
Pronomina obiecti obliqui.
Pronomina et adiectiva indefinita: aliquis, nemo, ūllus, nūllus, nōnnūllus.
Pronomina et adiectiva demonstrativa.
Pronomina interrogativa.
Numeri cardinales a 101 ad 1000. Gerundium: ad + -ndum
Caeli status.
Regiones caeli.
Tempora anni.
Empta. Tabernae.
īre + supinum
Putāre + infinitivus
Mālle + infinitivus
Posse + infinitivus
Dēbēre + infinitivus
Gerundivum
Negatio: numquam, nōn umquam; quid dīcis!; bene, bene, nōn...; nōn... neque... neque; minimē!
Sententiam exprimere: mihi vidētur, mihi; credō...
Sermonis iuncturae: prīmum, ex alterā parte, postrēmō, tandem, cēterum, praetereā, sed, tamen...
Cūr / quia
Opera otii et temporis liberi. Itinera.
Praeteritum Perfectum.
Adverbia temporalia: hodiē, hodiē māne, hodiē vesperī, hōc mēnse, hōc annō, aliquandō, numquam, iam, adhūc, nōndum.
Revisio pronominum indefinitorum.
Vocabula quae pertinent ad modum vitae Romanorum.
Imperativus: regulares et inaequales.
Imperativus + pronomina. Adverbia affirmationis: ita, sānē; ita, profectō; ita, scilicet; plānē.

Et nihil melius est quam lectio ad gradum acommodata ut discipuli ea quae in scholis viderunt recensere possint. Ob eam rem, animum meum accendi ut fabulam scriberem qua discipuli lectione frui possent. Ea lectione, cui titulus est "Claudius et amici", tota grammatica in scholis visa continetur. Milia vocabula circiter apparent quae discipuli optime sciunt. Hoc lexicon discipulis lectione fluenti frui permittunt et  magnam possibilitatem libri diligenter evolvendi habebunt sine necessitate dictionarii saepissime consulendi:




Ex hoc tempore gradum A2 incipimus. Recensione temporis Praesenti Indicativi incipiemus. Sed hoc proxima septimana erit. In posterum!

No hay comentarios:

Publicar un comentario