domingo, 28 de enero de 2018

Alapae verbales et alii ludi verborum

Salvete iterum omnes, lectores lectricesque! Hodie varios ludos verborum vobis commendo. His ludis tempus quodvis recensere possumus. Sed primum ludum "verba mergere" nuncupatum vobis praebeo. Ludus quem iam in nonnulla occasione iam monstravi est ludus ut coniugationes exerceamus et, ut celeriter in memoriam vestram venerit, ad ludum notissimum "classem mergere" nuncupatum pertinet. In hoc ludo in duos greges discipulos dividimus et eis chartulam sequentem offerimus:


Finis ludi est naves invenire et destruere antequam hostis nostras inveniat et destruat. Ad hoc quisque grex, per vices, locum navium hostis invenire conatur, subiectum et verbum eligendo, quibuscum formare sententiam rectam in tempore praesente indicativi debebit. Si sententia recta est, grex contrarius patefacere debebit utrum in quadrato navis an aqua sit (aqua, tacta, mersa). Sin sententia prava est, vicem amittit. Vincet grex qui primus omnes naves hostis inveniet. Ut antea dixi, eo ludo alia tempora exercere possumus.


Nunc alter ludus quem exhibeo tesseris est. Secundum tesseras ad varios gradus aptare poterimus:

Gradus A1: Tesseras duas simul iace et praesens indicativi tempus verbi quod tessera secunda indicet in numero quem tesseram primam indicet declina:



Gradus A2: Ut praeteritum perfectum exerceamus. Tesseris prima et secunda etiam uti potes:




Gradus B1: Iam prope verbis expertus es! Lude omnia verba declinando (tesserae secunda, quarta et sexta) et omnia tempora verborum (tessera quinta).





Et tandem ludum "alapae verbales" vobis praesto:



Et haec omnia sunt, collegae! Omnia quae ad linguam latinam pertinent vobis narrare pergemus! Valete omnes!

1 comentario: