domingo, 29 de octubre de 2017

Imperātīvum discimus!

Salvete! Hac septimana iterum adsumus! Hac hebdomade locuti sumus de imperativo, hoc modo, id quod primum fecimus haec delineamenta conspicere fuit et ea coniungere cum sententiis:





Illico eis explano quomodo imperativus struatur.


Et nunc eis exercitia facienda sunt:



Tum ludo "Paulus dicit" ludimus. In hoc ludo unus ex participibus "Paulus" apellatus est, id est, est qui acta moderatur. Alii id quod Paulus dicit agere debent. Si Paulus dicit "salite", lusores salire debent aut e ludo eiciuntur. Si Paulus tantum dicit "Salite" salire non debent aut aeque e ludo eiciuntur. Re vera est animus mandatorum id quod interest, non acta. Ultimus particeps qui manet in ludo vincit. Tunc est tempus exercendi imperativum nonnullis exercitiis:

Primum videmus textum in quo invenire et scribere imperativos debent:


Et deinde ex his imperativis scribere infinitivos debent: Exemplum: cena = cenare
Ceterum tabula insequens complenda est:




Aliud exercitium: Iungere imperativum cum infinitivo:





















Et demum faciunt exercitium vocabulorum, quod vulgo "sopa de letras" vocatur: Et haec omnia sunt, amici!! Hebdomade proxima plura et meliora. Valete!

domingo, 22 de octubre de 2017

Exercitia temporis Praeteritī Perfectī

Salvi sitis!! Tempus Praeteritum Perfectum in lingua Latina actiones praeteritas narrat et describit. Hic vobis relinquo nonnulla exercitia Praeteriti Perfecti:
 


















EXERCITIA SOLUTA:

1. Saltāre => saltatus; cēnāre=> cenatus; bibere => bibitus; amāre => amatus; vīvere => victus; exīre => exitus; spectāre => spectatus; scrībere => scriptus; legere => lectus; edere => esus; īre => itus; gubernāre => gubernatus; loquī => locutus; audīre => auditus; scīre => scitus; crēdere => creditus; proficīscī => profectus; venīre => ventus.

2. Rumpere-ruptus; Vidēre-vīsus; Dīcere-dictus; Facere-factus; Pōnere-positus; Aperīre-apertus; Redīre-reditus; Invenīre-inventus; Scrībere-scrīptus; Morī-mortus; Solvere-solūtus; Operīre-opertus.

3. 1. coxit; 2. venit; 3. edimus; 4. potui; 5. scripsisti; 6. habuimus; 7. legi; 8. Vidisti; 9. laboraverunt; 10. locuti sumus.

4. 1. cenavi; 2. edi; 3. surrexi; 4. iit/ivit; 5. exercuimus; 6. audiverunt; 7. rediit/redivit; 8. fuit; 9. scripsisti; 10. dixistis.

5. 1. Locuta est Iulia cum eo?; 2. Vidisti tu exercitus ducem?; 3. Fuistis vos in foro?; 4. Aperuit is ianuam?; 5. Scripserunt ii epistulam?; 6. Iisti/ivisti tu in theatrum?; 7. Dixerunt eae ullam rem?; 8. Explanavit nuntius nuntium?; 9. Posuit Iulius baculum in mensa?; 10. Legistis vos acta diurna hodie?

6. 1. surrexi; 2. it; 3. vidi; 4. solvit; 5. transit; 6. studui; 7. finii/finivi; 8. consisto; 9. emistis; 10. habetis.

7. 1. surrexi, dormivi; 2. venit; 3. exii/exivi; 4. vidit; 5. fuit, fuit; 6. lusi; 7. edit.

martes, 10 de octubre de 2017

Quid herī ēgimus?

Salvete!! Post quietem meritam ad scholas Latinas redimus. Et incipimus novum tempus laborantes, Praeteritum Perfectum, et ad hoc lectionis et attentionis exercitium facimus:




Et tabulam complemus ut discant quomodo Praeteritum Perfectum exstruatur.


Et explanamus participium ut Praeteritum Perfectum passivum exstruere possint. Continuo spectamus nonnulla participia utilissima in lingua Latina:





Ex eo tempore discipuli exercitia varia artis scribendi facere possunt. Ecce nonnulla exempla:

1. Cogita de quattuor rebus quae cotidie agis, sed hodie non egisti et ea scribe. Exemplum: Cotidie sexta hora edo, sed hodie septima hora edi.

2. Quin vides omnia quae hac septimana fecisti et ea in espitula amico tuo narras? Exemplum: Hac septimana multa feci, Lunae die ut semper in ludum ii...

3. Condiscipulo tuo narra qualis dies fuerit, id quod fecistis et quod nondum fecistis sed facere debes. Exemplum: Hodie dies iucundus fuit, in ludum ii sed exercitia corporis nondum feci...




Scribe tres res quas semper agere somniavisti et iam egisti et alias res quas nondum agere potuisti. Deinde, condiscipulo tuo eas narra et scribe responsa eius:

Iam Vesuvium ascendi, sed nondum Romam visitavi.

Nunc transimus ad exercitium loquendi, colloquium incipimus in scholis:

Nunc cogita de eo quod hunc mensem egisti et responde; aliquando, numquam, adhuc, nōndum… uti debes.

1. Lēgistīne ūllum librum?
2. Ēmistīne aliquid ad domum?
3. Fēcistīne ūllum iter?
4. Vīdistīne ūllam fābulam?
5. Cōgnōvistīne aliquem idoneum?
6. Dīxistīne ūllum mendācium?
7. Ēgistīne aliquid ingeniōsum?
8. Inebriāvistīne?
9. Fuistīne aliquō īrātus?
10. Scrīpsistīne ūllam epistulam?

Et postremo exercitium lectionis facimus:





Et legimus Pygmalionis fabulam:



Et haec sunt omnia hac hebdomade. Proxima septimana magis magisque...