viernes, 6 de julio de 2018

LIBRI METHODI SEQUERE ME IN PDF

Post magnum laborem et sudorem tandem libri methodi Sequere me, gradus A1 (Vestibulum), praesto iam sunt. In his libris omnia opera in postremis annis colligere volui, etsi mihi dicendum est audere neque vereri hanc novam methodum ingredi immane studium fuisse, praesertim quia sunt multi qui putant linguam latinam docere secundum hanc methodum non licere vel integrum non esse. Sed adversus omnes eas causas censeo linguam latinam linguam esse neque nos eam linguam docere aliter posse. Si linguam latinam linguam haberi volumus, non possumus docere aliter quam linguae hodiernae docentur. Ex iis omnibus rationibus operam meam humiliter hic vobis relinquo, sine alia necessitate quam eius cum iis qui me legunt partiendi.