jueves, 5 de julio de 2018

LIBRI METHODI SEQUERE ME IN PDF

Post magnum laborem et sudorem tandem libri methodi Sequere me, gradus A1 (Vestibulum), praesto iam sunt. In his libris omnia opera in postremis annis colligere volui, etsi mihi dicendum est audere neque vereri hanc novam methodum ingredi immane studium fuisse, praesertim quia sunt multi qui putant linguam latinam docere secundum hanc methodum non licere vel integrum non esse. Sed adversus omnes eas causas censeo linguam latinam linguam esse neque nos eam linguam docere aliter posse. Si linguam latinam linguam haberi volumus, non possumus docere aliter quam linguae hodiernae docentur. Ex iis omnibus rationibus operam meam humiliter hic vobis relinquo, sine alia necessitate quam eius cum iis qui me legunt partiendi.


10 comentarios:

  1. Gaudeo te legere. Labore tuo optimum opus nobis praebuisti. Plurimas gratias tibi ago, amice. Vale.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Maximas gratias tibi ago pro verbis tuis, amice!

      Eliminar
  2. Mirum opum perfecisti! Daturne id legere forma PDF quae dicitur? An licet verum librum emere? Difficile est mihi diiudicare librum hac forma in computatro tantum legenti. Attamen macte!

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Preme vinculum infra successionem imaginum (Sequere me a1 18), apud auctoris nomen

      Eliminar
    2. Perplurimas gratias tibi ago, Alexander! Maximus honor mihi est verba tua legere.

      Eliminar
  3. Buenas, se ve excelente. ¿Existen el A2,B1,B2...? No los he encontrado por ningún lado.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. El A2 está en elaboración, posiblemente para el curso 2019-2020 esté listo.

      Eliminar
    2. gratias tibi ago

      Eliminar
  4. Salve, latinae et gallicae linguae in Gallia magistra sum. Liber tuus mirabilis est !Edetur?

    ResponderEliminar