sábado, 6 de marzo de 2021

Brevēs fābulae ad linguam Latīnam discendam: Pāpiliōnēs

 
Imagen de Garoch en Pixabay 
 

PĀPILIŌNĒS

 Pāpiliōnēs sunt bestiōlae quae volāre possunt. Pāpiliōnēs quattuor ālās ad volandum habent. Ālae eārum variīs colōribus sunt, arantiō, flāvō et caeruleō. Nōnnūllae pāpiliōnēs tantum ūnum colorem in ālīs habent. Pāpiliōnēs ubīque vīvere possunt, sed regiōnēs calidās mālunt ut silvās. Pāpiliōnēs hieme multa chiliometra volant ut in locīs calidiōribus habitent et ā frīgidō protegantur. Pāpiliōnēs folia, scāpōs, flōrēs et frūctūs edunt. Multa genera pāpiliōnum sunt. Ūna ex iīs "pāpiliō rēgīna" est. Pāpiliōnēs rēgīnae iter faciunt suprā 4.000 chiliometra ex Canadā usque ad Mexicum autumnō et hieme et cotīdiē 120 chiliometra percurrunt. Novem mēnsēs vīvere possunt et colōrēs eārum sunt arantius, flāvus et niger. Quotannīs inter 100 et 140 miliōnēs pāpiliōnum rēgīnārum in Mexicum iter faciunt. Pāpiliōnēs pulchrae et fascinantēs sunt. Iīs grātiās orbis terrārum formōsus et colōribus variīs est.


1. Quod genus animālis est pāpiliō?

2. Quot ālās pāpiliōnēs habent?

3. Quid edunt pāpiliōnēs?

4. Ubi habitant pāpiliōnēs?

5. Cūr pāpiliōnēs quotannīs millia chiliometrōrum volant?

6. Quōmodo nōminātur pāpiliō quae 4000 chiliometra ex Canadā usque ad Mexicum iter facit?

lunes, 15 de febrero de 2021

Brevēs fābulae ad linguam Latīnam discendam: Bālaenae

Salvēte amīcī amicaeque!!! Incipimus brevēs fābulās ad linguam Latīnam discendam. Hodiē initium facimus loquentēs dē bālaenīs. Eāmus!!

 

 
Foto de Elianne Dipp en Pexels

 

BALAENAE

Bālaenae animalia mammalia maxima sunt quae in marī habitant. Inter 5 et 17 metra longa sunt. Aerem ad vīvendum spirant, sed sub aquā usque ad 40 minuta esse possunt. Fēminae maiōrēs sunt quam marēs, et adamussim tertiō quōque annō fīlium habent. Bālaenae grēgātim habitant, in aquīs frīgidīs, et hieme in aquās tepidiōrēs natant. Parvōs piscēs edunt et 50 chiliometra ūnam hōram natāre possunt. Varia genera bālaenārum sunt. Bālaena caerulea animal maximum in orbe terrārum est. Bālaenae caeruleae inter 80 et 130 tonnās pondus habent et usque ad 85 annōs vīvunt.

1. Quid bālaenae edunt?

2. Ubi habitant bālaenae?

3. Quō iter faciunt bālaenae hieme?

4. Quod animal est maximum in orbe terrārum?

5. Quam longae sunt bālaenae?

6. Quod pondus bālaenae habent?

7. Quot annōs bālaenae vīvunt?

8. Quae sunt animalia mammalia?

viernes, 5 de febrero de 2021

Dē cibō et caupōnā

 Salvete, amici et amicae! Hodie vobis affero novam probationem lexici de cibo et caupona. Quot vocabula cognoscitis de hac re? Probate!!