domingo, 7 de mayo de 2017

Cōnsilia et prōposita

Salvete omnes! Hac septimana novum capitulum aggredimur. In eo novo capitulo de consiliis et propositis locuturi sumus. Itaque hunc textum spectamus et discipulos posco ut novas formas verbales vel periphrases quas vident scribant:




Si textum perspicimus periphrases verbales videre possumus sicut facturus es, paraturi sunt, ire puto, ire volo, fieri potest, manere malunt, acturi sunt, mansura sum, laborandum est, laborare debes, aperienda est, adesse non potest, eundum est, visuri sumus, videre possumus.
In praesentia discipulos posco ut periphrases quae desinunt in -urus, -a, -um explorent et eis explano quomodo haec periphrases futurum proximum exprimant et quomodo hoc tempus exstruatur. Haec periphrases ex thema supini exstruitur et supinus est postrema forma quae in enuntiatione verbi apparet:

Facio, feci, FACTUM

Ex thema supini subfixum -urus, -a, -um addimus et habemus id quod participium futuri appellamus:

FACT + -URUS: FACTURUS

Participio verbum 'esse' addimus et coniugationem periphrasticam futuri habemus:

FACTURUS/A SUM, ES, EST...



Continuo discipuli coniugatione periphrastica futuri utentes condiscipulos suos interrogant:



Denuo textum spectamus et alias periphrases animadvertimus:



Tandem facimus exercitium viva voce. Discipuli pariter inter se interrogantur. Quisque discipulus chartulam habet et quid facturus sit Aemilius interrogare debet:



Hoc modo discipulus A quid Aemilius facturus sit Veneris die a quinta hora vesperi scire volet et coniugatione periphrastica futuri utendo interrogabit: Quid Aemilius Veneris die a quinta hora vesperi facturus est? Et discipulus B respondebit: Aemilius Veneris die a quinta hora vesperi in thermis futurus est.
Discipulus B igitur interrogabit: Quid Aemilius Veneris die a decima hora ad secundam horam post meridiem facturus est? Et discipulus A respondebit: Aemilius Veneris die a decima hora ad secundam horam post meridiem in ludo/in Schola futurus est, o, in Scholam/ludum iturus est.
Et hactenus scholae huius septimanae. Proxima septimana discemus quomodo necessitatem exprimere possimus atque quomodo suggerere et monere possimus. Valete!!

No hay comentarios:

Publicar un comentario