Salvere vos omnes iubeo!! Cum textu septimanae anterioris pergimus et vocabulorum exercitium facimus:
Mīrum est quot oscula nōbīs dēmus. Initiō, fēminae semper nōs ōsculāmur, et inter vīrōs et fēminās prope semper. Sed tamen, virī, nisī valdē amīcī sunt vel familiārēs, tantum manum vel amplexum inter sē dant.
Ita, Rōmānī semper valdē palpatōrēs fuimus. Referō, ex ūnā parte, cum tangimus benevolum et iucundum esse potest, sed, ex alterā parte, invasor vidērī potest, praesertim cum tē pulsant per viam et ne excusātiōnēs quidem abs tē poscunt.
Nostrī vicīnī Gallī etiam inter sē ōsculantur in valedīcendō et occurrendō, sed vidētur tantum id facere sī valdē amīcī sunt. Britannī et Germānī unō hōc contentī sunt: manum dare et, igitur, sī in collum hominis cuiusdam hārum terrārum tē iactās, valdē admīrātur. Paucīs verbīs fricātiō et exōsculātiō asuētae sunt in cultū nostrō, multō magis quam in prope omnibus gentibus quās cognōscō.
Et nunc definitionem cum vocabulo iungimus:
Haec omnia sunt, lectores lectricesque!! Usque ad septimanam proximam!
No hay comentarios:
Publicar un comentario